Charter Document - 04870265
Charter Number: | 04870265 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod in nostra presentia constitutus venerabilis vir M[anasses] decanus Aurelianensis quatuor arpenta vinearum apud Orz sita in censiva Gaufridi de Rua Nova militis que habuerat et emerat ab Auberto de Fossatis vendidit et penitus in perpetuum quitavit venerabilibus viris capitulo Aurelianensi pro centum libris parisiensibus de quibus se tenuit coram nobis integre pro pagato in pecunia numerata renuncians omni exceptioni pecunie non numerate promittens fideliter quod contra dictam venditionem per se seu per alium venire in posterum nullatenus attemptabit immo dicta quatuor arpenta vinearum dicto capitulo et illis qui ab ipso capitulo causam habebunt dictas vineas possidendi ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garantiet contra omnes In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie fecimus sigillari Datum anno Domini millesimo quadragesimo tercio mense junio