Charter Document - 04870262

Charter Document - 04870262


Charter Number: 04870262
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Manasses decanus totumque capitulum Aurelianense salutem in Domino Noverint universi quod venerabilis vir Manasses decanus noster pio motus desiderio domum elemosinariam Aurelianensem ampliare desiderans domos suas quas in majori alodio Aurelianensi scitas habebat et etiam alias domos quas idem Manasses in Fabricatoria Aurelianensi scitas habebat eidem domui elemosinarie in perpetuam elemosinam habendas in presenti pro anime sue antecessorum et parentum suorum remedio contulit et concessit volens et concedens quod frater Andreas dicte domus elemosinarie dictas domos et eorum proventus quamdiu vixerit vel ad quemcumque statum ipsum devenire contigerit teneat et habeat et de ipsarum domorum proventibus disponat prout dictus Manasses et frater Andreas predictus inter se ordinaverunt et sicut etiam ordinatum est in litteris dicti decani Post obitum vero dicti fratris Andree dicte domus cum ipsarum domorum proventibus ad usus pauperum in dicta domo decumbentium revertentur Ad hec fratres dicte domus elemosinarie tam laudabitem bonitatem et donationem predicte domui factam attendentes promiserunt concesserunt et voluerunt in animas suas quod ipsi in dicta domo elemosinaria cappellanum quemdam tenebunt qui ad unum altarium in dicta domo elemosinaria scitorum jugiter deserviet et ibidem pro anime dicti Manasse antecessorum et parentum suorum remedio diebus singulis divinum officium celebrabit Promiserunt etiam et concesserunt dicti fratres quod pro salute dicti Manasse unam missam de Spiritu Sancto quoad vixerit septimanis singulis in dicta domo facient celebrari post obitum vero dicti Manasse dicti fratres anniversarium suum in dicta domo singulis annis facient et in die dicti anniversarii quadraginta solidos ad pitanciam pauperum ibidem decumbentium erogabunt Voluit etiam Manasses et concessit predictis quod si aliquis vel aliqui contra ea que prediximus vel aliquid ex predictis venire presumpserit vel si dictum officium in dicta domo ut a fratribus dicte domus concessum [et] promissum est non fieri contigerit dictus frater Andreas dictas domos cuilibet alteri conferre poterit et dictam capellaniam ubicumque voluerit assignare prout inter ipsum Manassem et fratrem Andream predictos ordinatum est de ipsis In cujus rei memoriam et testimonium presentibus litteris ad peticionem dicti Manasse sigilli nostri dedimus munimentum Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo mense []