Charter Document - 04870260
Charter Number: | 04870260 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Guillelmus divina miseratione Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis nos assensu et voluntate capituli nostri Aurelianensis instituisse festum beati Nichasii in ecclesia Aurelianensi festum duplex a modo celebrandum Volumus autem ut antiphone et responsoria propria de eodem sancto in festo eodem ad matutinas et horas alias decantentur Nos vero in honorem ejusdem sancti damus et concedimus ecclesie Aurelianensi quinquaginta solidos annui redditus percipiendos in majoria de castelleto Jargogilensi et in arpento vinee quod est in medio clausi nostri que tempore nostro adquisivimus et obligamus nos ipsos ad solutionem dicte pecunie in dicto festo et quoslibet alios dictarum rerum possessores Ceterum volumus et ordinamus ut de dicta pecunia canonicis quadraginta solidi et clericis de choro decem solidi distribuantur secundum dispositionem decani qui nunc est et capituli Aurelianensis infra mensem a tempore recepcionis presencium computandum faciendam secundum quod celebritati ejusdem festi magis viderint expedire In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCC quadragesimo mense marcio