Charter Document - 04870259

Charter Document - 04870259


Charter Number: 04870259
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guillelmus divina permissione Aurelianensis episcopus omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Noverint universi quod cum contentio esset inter dilectos filios abbatem et conventum Sancti Evurcii ex una parte et decanum et capitulum Aurelianenses ex altera super percipiendis anniversariis a dicto abbate in ecclesia eorumdem dicte partes de bonorum virorum consilio in nos et dictum decanum haut et bas compromiserunt Nos vero duo de consensu partium taliter ordinamus videlicet quod idem abbas et ejus successores quandocumque facient personaliter septimanam in ecclesia majori ipsi percipient anniversaria et panem ex integro sicut unus canonicorum Quod ut ratum et notum permaneat nos et dictus decanus presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas Actum anno Domini MCC quadragesimo mense januario