Charter Document - 04870255

Charter Document - 04870255


Charter Number: 04870255
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Lebertus Aurelianensis decanus notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod ego vendidi capitulo Aurelianensi pro centum viginti libris parisiensium de quibus sum pagatus quatuor arpenta vinearum cura pressorio apud banlivam versus Floriacum sita de quibus dixi et promisi tria arpenta ab omni censu et decima libera esse et quieta quartum vero dixi esse de decima ejusdem capituli et de censu illorum qui dicuntur Latroilles Promisi autem eidem capitulo quod de ea lem venditione legitimam ei faciam garentiam ad usus et consuetudines Aurelianenses Actum anno Domini MCCXXXVIII in crastino Epiphanie