Charter Document - 04870251

Charter Document - 04870251


Charter Number: 04870251
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis G[uillelmus] Parisiensis P[etrus] Meldensis Dei gratia episcopi salutem in Domino Notum facimus quod cum karissimus dominus noster Ludovicus Francorum rex illustris teneret pignora capitulorum scilicet Senonensis Aurelianensis et Autissiodorensis pro auxilio exercitus quod petebat ab eis nos nuntii missi ad eum a concilio provincie Senonensis supplicavimus eidem domino regi ex parte concilii et ex parte nostra quod dicta pignora redderet et auxilium quod petebat in sua sufferentia poneret quamdiu vellet et secundum quod ei placeret Ipse vero benigne ac liberaliter nostris precibus acquiescens pro amore nostrum duorum pignora supradicta reddidit et dictum auxilium in sua sufferentia sicut dictum est posuit salvo jure suo in omnibus et per omnia In cujus rei memoriam perpetuam presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum anno Domini MCCXXX septimo die martis proxima ante festum sancti Barnabe apostoli