Charter Document - 04870248

Charter Document - 04870248


Charter Number: 04870248
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

I Dei gratia Francorum regina universis ad quos littere presentes pervenerint salutem in Domino Notum facimus quod dilectus et fidelis noster Willelmus Buticularius miles in nostra presentia constitutus assignationem et traditionem quadraginta et octo arpentorum terre uno quarterio minus de feodo suo moventium que fuerunt Hugonis Buticularii militis quam dilecti nostri magister Johannes dictus Pullus et Adam Panetarius baillivus Stampensis fecerunt capitulo Aurelianensi de speciali mandato karissimi nostri Ludovici regis Francorum illustris concessit voluit et laudavit et cum proprium sigillum non haberet nos rogavit ut presentibus litteris sigillum nostrum apponeremus Nos vero ipsius precibus annuentes in hujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Actum apud Curiam Dei anno Domini MCC tricesimo sexto mense decembri