Charter Document - 04870243
Charter Number: | 04870243 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Guillelmus abbas totusque conventus Sancti Evurcii Aurelianensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum nos diu reddere consuevisse mus singulis annis certo die in festo videlicet Sancte Crucis in mayo triginta et duos denarios parisiensium capellanis altaris sancte Marie Magdalene in ecclesia Sancte Crucis Aurelianensis siti et predicti capellani dictos denarios peterent tanquam censuales nobis super hoc diu contra dictos capellanos contendentibus tandem de bonorum virorum consilio voluntate et assensu fuit inter nos ordinatum et compositum quod pro bono pacis predictis capellanis eorumque successoribus reddemus in perpetuum pro triginta duobus denariis quatuor solidos parisiensium annuatim in festo Sancte Crucis in maio super vineas apud pressorium Tiaut assignatos ita tamen quod nec predicti capellani nec eorum successores a nobis occasione triginta duorum denariorum aliquid aliud poterunt repetere nec relevaciones nec redevencias aliquas nisi tantummodo quatuor solidos memoratos preter emendam si per negligenciam eorum prefixo termino non reddentur predictis capellanis eorumque successoribus que summam quinque solidorum parisiensium non excedet In cujus rei fidem et testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum anno Domini millesimo CC tricesimo sexto mense decembri