Charter Document - 04870236
Charter Number: | 04870236 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis L[ebertus] decanus et universum Aurelianense capitulum salutem in Domino Noverint universi quod nos dilecto et fideli nostro Auberto de Vilerpion militi et heredibus ejus pro usuagio quod habebat in nemoribus nostris de Planquena concessimus et dedimus in eschambium quadraginta arpenta de predictis nemoribus in una pecia continue comprehensa ita tamen quod sicut predictum usuagium a nobis tenebat in feodum ita et eschambium a nobis in feodum tenebunt ipse et heredes ipsius hoc siquidem addito et expresso quod nec ipsi nec heredibus ejus nec aliis per eos aut ex parte ipsorum licebit extirpare vel edificare ibidem salvo nichilominus in omnibus et per omnia jure domini regis Actum anno Domini MCC tricesimo quinto