Charter Document - 04870234

Charter Document - 04870234


Charter Number: 04870234
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi quod cum Geraldus de Poenvilla donationem apud Villare Martini factam capitulo Sancte Crucis Aurelianensis a venerabili viro Philippo quondam Aurelianensi episcopo voluisset et laudasset tanquam secundus dominus feodi et eam teneretur garentire contra omnes qui se secundos dominos illius feodi dicerent sub pena triginta librarum parisiensis monete solvendarum dicto capitulo si eam garentire non posset sicut in litteris venerabili viri Petri Slampensis archidiaconi super hoc confectis plenius continetur et teneretur dictus G dare plegios dicto capitulo tam de garantia quam de pena si eam contingeret committi et plegios suos non posset commode adducere Aurel[ianis] ego Gilo de Torneello canonicus Aurelianensis missus et specialiter destinatus a capitulo Sancte Crucis pro recipiendis plegiis sepefati G die martis ante Ascensionem Domini accessi personaliter ad Alnetum et ibi in domo defuncti Raginaldi de Alneto quondam mariti Marie de Alneto matris Mabille uxoris sepedicti Geraldi tam a dicta Mabilla quam a matre ejus Maria fidem recepi nomine capituli de supradictis firmiter observandis Recepi etiam plegios similiter nomine capituli Sancte Crucis Ferricum de Rubeomonte Adam de Ligervilla Guillelmum de Gaudigniaco et Gaufridum fratrem ejus milites quorum unusquisque se constituit plegium insolidum et per fidem Receptioni autem plegiorum supradictorum et fidei corporaliter prestite a dictis Maria et Mabilla presentes interfuerunt Johannes de Veteri vico miles et Henricus de Torneello canonicus Sancti Aniani et Hugo de Suriaco clericus Gaufridus de Gaudigniaco armiger Lancelinus de Curciaco et Regnaudus de Poncello Ego autem Gilo in supradictarum memoriam presentem paginam appositione sigilli mei feci et volui sigillari Actum apud Alnetum anno Domini MCCXXX quarto die martis ante Ascensionem Domini