Charter Document - 04870232
Charter Number: | 04870232 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ph[ilippus] divina permissione Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod Petrus de Sancto Leto miles et Adelina uxor ejus in nostra presencia constituti medietatem tocius decime bladi quam ipsi habent in parrochia Sancti Leti dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensibus pro sexaginta libris parisiensium de quibus se tenuerunt integre coram nobis pro pagatis titulo pignoris obligarunt fide data promittentes [] ita tamen quod eidem Petro et ejus uxori et eorum heredibus licebit quandocumque voluerint redimere decimam supradictam solvendo pecuniam memoratam Dicta vero Adelina uxor dicti Petri promisit spontanea per fidem suam quod contra [] Radulfus vero Gascoigne de cujus feodo predicta decima movere dinoscitur dictam obligationem coram nobis voluit concessit et laudavit fide prestita promittens [] De dicta siquidem garentia ut dictum est facienda dictis decano et capitulo et de dampnis et deperditis eisdem resarciendis si qua sustinuerint pro defectu dicte garentie Hemericus de Boisseau Dyonisius de Chantolio et Symon Vovarius milites fide jussores per fidem astricti extiterunt In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad requisitionem partium sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX quarto mense maio