Charter Document - 04870231

Charter Document - 04870231


Charter Number: 04870231
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

S officialis curie L[eberti] decani Aurelianensis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod Arnulfus et Reginaldus capellani altaris Beate Marie Magdalene in ecclesia Sancte Crucis Aurelianensis edificati in nostra presentia constituti tria quarteria vinearum in loco qui vocatur Ginegaut sita in censiva Evrardi de Corvai militis sub precio vigino quinque librarum parisiensium necnon et quatuordecim libras parisiensium Fulcherio de Montorge et Johanne uxori ejus pro quadam pecia vinee apud Crucem Boissee sita in censiva Sancti Laurentii in eschambium dederunt et concesserunt eis et eorum heredibus in perpetuum pacifice possidenda Dictus vero Fulcherius et Johanna uxor ejus prescriptum eschambium ratum habentes et firmum supradictam peciam vinee apud dictam Crucem sitam prenominatis capellanis et eorum sucessoribus ratione dicti eschambii concesserunt in perpetuum pacifice possidenda Prenominata etiam Johanna dotalicium suum quod in dicta vinea de Cruce se habere dicebat memoratis capellanis et eorum successoribus spontanea voluntate quitavit fidemque de non reclamando prestitit corporalem De isto vero eschambio firmiter tenendo et de garantia modo debito facienda dictus Fulcherus et Johanna uxor ejus fidem prestiterunt corporalem Actum anno Domini MCCXXX tertio mense decembri