Charter Document - 04870214
Charter Number: | 04870214 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exemption |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Philippus Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum nos dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensi movissemus controversiam super jurisdictione ecclesiastica quantum ad quinque parrochias et quatuor claustra parrochias videlicet de Termenerio de Sogiaco de Rovreio de Noemio super Ligerim et de Trigano claustra vero de Sancto Martino super Ligeritum de Sancto Privato de Gimigniaco et de Marzeio tandem mediantibus bonis viris talis inter nos intercessit compositio in perpetuum valitura videlicet quod nos vel episcopus qui pro tempore fuerit tam predictarum parrochiarum quam claustrorum presbiteros super suis delictis justitiare poterit sed emendam pecuniariam si ab eis levaverit capituli erit et eam capitulo reddere tenebitur infra mensem In predictis autem parochiis et claustris nullam jurisdictionem episcopus exercebit pro causa tamen sua propria vel servientium suorum quos in diversis domibus suis habebit vel pro causa ballivorum suorum et non alias nisi forte causa ad ipsum delata fuerit per appellationem in quo casu etiam erit capituli emenda pecuniaria Poterit episcopus vel officialis suus homines de predictis parrochiis sive claustris coram se citare Aurelianis tamen et non alibi et cos justitiare Si tamen emendam pecuniariam levaverit capitulierit et eam capitulo reddere tenebitur ut dictum est infra mensem salva etiam eidem episcopo et servientibus vel ballivis suis estimatione et pena injurie si qua per homines illos eis fuerit irrogata Si qui autem de predictis hominibus querimoniam deposuerint vel in causam traxerint aliquem coram episcopo vel officiali suo non plus jurisdictionis habebit in illos quantum ad hoc quam in alios jurisdictionis aliene Preterea super tensamento suo non poterit episcopus vel ejus officialis hospites capituli coram se citare vel alias per jurisdictionem ecclesiasticam ipsos cohercere sed capitulum vel ballivi sui sicut solitum est illud facient sibi reddi Si qui vero medietarii sive communes sint parrochiani inter aliquam predictarum parrochiarum et quamcumque aliam ab illis in eis plenam jurisdictionem episcopus habebit Coudictum etiam fuit et concessum inter nos et dictum capitulum quod per ea que superius expressa sunt de jurisdictione pertinente ad episcopum in nullo fiat prejudicium jurisdictioni capituli sed in omnibus prenotatis nichilominus jurisdictionem ecclesiasticam capitulum habebit In hujus autem rei fidem robur et testimonium presentem paginam litteris annotatam sigilli nostri fecimus munimine roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto mense maio