Charter Document - 04870209

Charter Document - 04870209


Charter Number: 04870209
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Robertus de Marciliaco officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod Guillermus de Cuneo cordubanarius in nostra presentia constitutus recognovit se vendidisse venerabili viro magistro Luce canonico Aurelianensi ad opus nutritiorum ejusdem ecclesie unam domum quam babebat in claustro Sancti Petri Puellarum ante domum defuncti Stephani de Branlis in censiva Beati Dionisii sitam pro duodecim libris parisiensium de quibus idem Guillermus se tenuit pro pagato fide media promittens quod in dicta domo nichil decetero per se vel per alium reclamaret Hanc autem vendicionem Petronilla uxor ejus fide media voluit et laudavit abrenuncians omni juri si quod habebat in dicta domo racione sui dotalicii vel alio quocumque modo Similiter Petrus frater dicti Guillermi dictam vendicionem coram nobis fide media voluit et landavit et pro dicto Guillermo coram nobis plegius exstitit quod dictam domum dicto magistro et nutriciis secundum consuetudinem Aurelianensem bona fide garantiret In cujus rei memoriam et testimonium ad peticionem partium presentes litteras fieri fecimus et sigillo Aurelianensi roborari Actum anno Domini MCC vicesimo quinto mense junio