Charter Document - 04870204

Charter Document - 04870204


Charter Number: 04870204
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willermus cantor Beate Marie et Petrus decanus Sancte Crucis Stampens[ium] omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod Robertus miles de Valle Sancti Germani et Amelina uxor ejus in nostra presencia constituti fide corporali prestita viris venerabilibus decano et capitulo Aurelianensibus quidquid in parrochia Alneti posidebant situm in decima vel terra et herbernagio uno tamen excepto feodo vendiderunt Hanc igitur vendicionem laudaverunt duo filii eorumdem Johannes et Ferricus et tres filie Fleticia Margarita et Maria cum maritis earumdem fide similiter prestita promittentes quod hujusmodi vendicionem per se vel per alios non facerent infirmari Actum apud Stampas anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo quinto