Charter Document - 04870202
Charter Number: | 04870202 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ludovicus Dei gratia Francorum rex dilecto et fideli suo Galeranno de Cranis salutem et dilectionem Noveritis quod nos dilectis nostris decano et capitulo Aurelianensibus ad exemplum karissimi progenitoris nostri Philippi recordationis inclite regis quondam Francorum illustris concessimus ut ipsi servos suos et ancilas suas extra terram capituli commorantes ubicumque inventi fuerint auctoritate nostra et sua manumictant tali modo quod si de servitute eorumdem hominum inter capitulum et eos quos de servitute impetent oriatur contentio per juramenta legitimorum hominum sine duello idem capitulum servos eos approbet et manumictantur Si autem idem homines noluerint manumicti pro modo facultatum suarum taillientur Vobis itaque mandamus atque precipimus quatenus circa homines de baillivia vestra quos predictum capitulum de servitute impetet secundum formam prescripte concessionis quam dicto capitulo fecimus auctoritate nostra in vestra baillivia procedatis Actum Parisius anno Domini millesimo CC vicesimo quarto mense septembris