Charter Document - 04870198

Charter Document - 04870198


Charter Number: 04870198
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1222
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

S officialis curie L[eberti] decani Aurelianensis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum vir venerabilis dominus Robertus de Marcelliaco canonicus et officialis Aurelianensis traxisset in causam coram nobis Milonem militem de Ponte Monachorum super decima duorum arpentorum vinearum in decimatione Sancte Crucis apud Marzeium sitarum quam decimam dictus Milo nolebat solvere ut debebat tandem de bonorum virorum consilio recognovit dictam decimam domino Roberto se debere et ratione decime supradicte promisit et concessit fide prestita corporali singulis annis pro decima supradictorue duorum arpentorum quatuor solidos memorato Roberto se soluturum hoc addito quod si dictus Milo in predicta decimatione plus quam duo arpenta vinearum haberet secundum quantitatem vinearum agmentaretur numerus quatuor solidorum supradictorum Si vero dicte vinee ad alium devenirent earumdem vinearum possessor de unoquoque modio memorato Roberto lagenam vini pro decima solvere teneretur Insuper prenominatus Milo in festo beati Martini hyemalis dictam summam pecunie pro prescripta decima solvere tenebitur Si vero dictus Milo in die prenotata pecuniam non solveret supradictam dampna et deperdita que pro defectu solutionis prefatus Robertus sustineret sine juramento eidem Roberto resarcire teneretur In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad requisitionem partium sigilli curie L[eberti] decani Aurelianensis domini nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC vicesimo secundo mense aprili