Charter Document - 04870195

Charter Document - 04870195


Charter Number: 04870195
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

H cantor I subdecanus Alardus canonicus Beati Aniani Aurelianensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum causa auctoritate apostolica coram nobis verteretur inter decanum et capitulum Aurelianense ex una parte et magistrum Arnulphum Pichot ex altera super decimatione cujusdam arpenti vinee quam idem magister tenet ad censum ab eodem capitulo apud Marceium tandem inter predictas partes talis compositio intercessit quod prefatus Arnulphus prenominato capitulo vel ei qui decimam de Marceio ab ipso capitulo habebit de quolibet modio vini dicte vinee se promisit unam lagenam annis singulis integre et sine diminutione bona fide nomine decime soluturum pro qua decima idem A[rnulphus] quandiu prefatam vineam tenebit quolibet anno tamen duos solidos parisiensium Roberto de Marcelliaco canonico Aurelianensi qui decimas de Marceio ad vitam suam habet a capitulo Aurelianensi infra festum beati Martini hiemalis persolvet quos si infra festum dictum persolverit prefatus R[obertus] nichil amplius ab ipso exigere poterit pro decima memorata Datum anno Domini MCC vicesimo primo mense aprili