Charter Document - 04870194

Charter Document - 04870194


Charter Number: 04870194
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Odo Borrelli dominus de Cort Alain notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum ego ecclesie Aurelianensi dedissem et concessissem unum hominem de corpore et uxorem ejus cum eorum aliis de familiis necnon cum teneuris et possessionibus eorumdem et insuper duo arpenta terre que omnia per consilium venerabilis viri Ade Breon Aurelianensis archidiaconi prefate ecclesie tenebar assignare ego de assensu et voluntate dicti archidiaconi Willelmum Gauche et Johannam uxorem ejus cum ipsorum filiis quos habebant in presenti et quos habere poterunt in futurum et cum omnibus rebus tam mobilibus quam immobilibus quas possidebant prenominate ecclesie assignavi que omnia ad eamdem ecclesiam pleno jure cum omni districtu et consuetudine ac justicia sicut ego eadem possidebam in perpetuum pertinebunt in quibus ego vel heredes mei nichil juris poterimus reclamare Quam donationem et elemosinam Margarita uxor mea et filii nostri Odo videlicet et Johanna voluerunt et ipsa Margarita uxor mea liberaliter fide media approbavit In cujus rei testimonium presentes litteras confici et sigilli mei feci munimine roborari Actum anno Domini M ducentesimo vicesimo primo mense aprili