Charter Document - 04870191

Charter Document - 04870191


Charter Number: 04870191
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Manasses Dei gracia Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis universi quod nobilis mulier [Agnez] mater Odonis Borrelli domini de Corte Aleni in nostra presencia constituta vendicionem quam dictus Odo Borrelli dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensibus fecerat de decima de Fontanis voluit et approbavit sub hoc tamen modo ut prefatus Odo viginti libras Carnotensium annui redditus eidem assignaret de quibus sicud eadem domina confessa est decem et septem libre et sex denarii a sepedicto O[done] jam sibi fuerant assignate In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri fecimus roborari Actum anno Domini MCC vicesimo primo