Charter Document - 04870188
Charter Number: | 04870188 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Johannes Aurelianensis ecclesie archidiaconus presentibus et futuris notum facio quod de omnibus que in parrochia ville in archidiaconatu Soliacensi posite que Noemium dicitur acquisivi ordinavi taliter quod ea capitulo Sancte Crucis Aurelianensis integre contuli perpetuo possidenda Idem vero capitulum omnes eorum proventus annis singulis canonicis distribui faciet qui patris mei et matris mee anniversaria suis temporibus celebrabunt Acquisivi autem in dicta parrochia omnes minutas decimas porcorum vellerum et agnorum omnes oblationes in festo Omnium Sanctorum omnes oblationes in festo sancti Martini hyemali omnes oblationes in Natali Domini omnes oblationes in Epiphania Domini omnes oblationes in Purificatione beate Virginis hoc excepto tantummodo quod in dictorum festorum quolibet pretaxate ville presbiter sex denarios pro convivio suo et unum denarium pro suo clerico et duos denarios pro incenso et nichil amplius de moneta percipit cursuali Hec autem omnia a Petro de Oliveto milite et ab Alberico Lisiardi milite et a Herberto Bousier milite et a filiis Theobaldi de Soleniaco comparavi Preter hec autem duas partes panum Natalis Domini et duas partes minute decime porcorum vellerum et agnorum et duas partes obolorum qui dicuntur oboli Rogationum que omnia habebam in parrochia Sancti Martini super Ligeritum prenotato capitulo habendas in perpetuum ita contuli quod de proventibus eorumdem in anniversario meo una medietas et in anniversario defuncti Anselli fratris mei reliqua medietas canonicis dividetur Quod ut ratum et notum permaneat presentes litteras sigilli mei caractere roboravi Datum anno gratie MCC vicesimo primo