Charter Document - 04870179

Charter Document - 04870179


Charter Number: 04870179
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

A decanus Simon et Milo canonici Meldenses omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter viros venerabiles L[ebertum] decanum et capitulum Aurelianense ex una parte et hominos de parrochia de Marzeio ex altera super decimis vini de vineis quas dicti homines habent in parrochia de Marzeio in decimatione prefati capituli coram nobis auctoritate apostolica contencio verteretur ab eodem capitulo et predictis hominibus sicut ex parte ipsorum accepimus in virum venerabilem Willelmum abbatem Curie Dei et unum de capitulo Aurelianensi quem capitulum mallet eligere fuit de dictis decimis fide ex parte dictorum hominum corporaliter prestita et pena centum librarum parisiensium ab utraque parte apposita datis super hoc fidejussoribus compromissum ita videlicet quod dicti arbitris tatuere tenerentur [] adjungendus Cum autem prenominati decanus et capitulum ad dictum arbitrium suscipiendum virum venerabilem Paganum subdecanum Aurelianensem ex parte sua elegissent ac dictus abbas et idem subdecanus sicut ex eorum litteris plene intelleximus super predictis licet in modico primo ad invicem discordarent virum venerabilem Vulgrinum abbatem Sancti Evurcii Aurelianensis in dicto arbitrio sibi concorditer adjunxerunt Qui tres voluntate unanimi in eamdem sententiam concordantes habito prudentium consilio super premissis sicut in ipsorum patentibus litteris vidimus contineri ordinaverunt in hunc modum ut scilicet [] sine dilatione et diminutione solvere tenerentur Nos autem omnia que super premissis a predictis arbitris ordinata sunt et statuta approbantes ea auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa confirmamus In cujus rei testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum fecimus munimine roborari Datum anno Domini MCC octavo decimo mense januario in crastino octabarum Sancti Vincencii