Charter Document - 04870176
Charter Number: | 04870176 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Lebertus decanus totumque Aurelianensis ecclesie capitulum omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod venerabilis pater et dominus Manasses Aurelianensis episcopus de assensu et voluntate nostra concessit quod ipse et successores sui Aurelianenses episcopi vel illi qui loco eorum erunt reddent excellentissimo domino nostro Philippo illustri Francorum regi vel ejus certo mandato ad magnam vim et ad parvam turrim novam quam idem rex edificari fecit apud Soliacum quotienscumque idem rex voluerit et idem episcopus vel successores sui vel illi qui loco eorum erunt ab ipso rege vel ejus certo mandato super hoc fuerint requisiti ita tamen quod cessante negocio pro quo tradita fuerit turrim eamdem in eo statu et cum omni integritate qua eam receperit eidem episcopo et successoribus suis vel ejus successorumque suorum mandato restituet Datum anno Domini MCC octavo decimo mense junio