Charter Document - 04870174
| Charter Number: | 04870174 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1218 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecti in Domino filii vestris postulationibus grato concurrentes assensu decimas novalium de terris et nemoribus vestris propriis que habuistis ante concilium generale prout redigentur imposterum ad culturam vobis de speciali gratia indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani idibus Martii pontificatus nostri anno secundo
