Charter Document - 04870170

Charter Document - 04870170


Charter Number: 04870170
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Lebertus decanus Aurelianensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod divine pietatis intuitu et quia etiam juri consonum videtur et consuetudini patrie generali consentaneum presbiteris omnibus parrochialibus in decanatu Aurelianensi constitutis et eorum successoribus concessi in perpetuum quod quandocumque ipsos decedere contigerit vineis suis jam cum ligore et sarpa factis in prima factione tempore tamen competenti de fructibus illarum possint testari et ordinare pro voluntate sua nec liceat mihi vel successoribus meis manus extendere ad fructus earumdem vel etiam debladare dictas vineas contra ipsorum voluntatem nisi tamen eas tradiderint aliis excolendas ad quotamcumque partem vel nisi jam ecclesias resignaverint antequam fructus perceperint vinearum Actum anno Domini MCCXVII