Charter Document - 04870167

Charter Document - 04870167


Charter Number: 04870167
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Johannes archidiaconus Belsie notum facio presentibus et futuris quod cum inter Aurelianense capitulum ex una parte et Gilonem de Brissiaco militem ex altera super finibus nemorum capituli quibus secundum linguam gallicam vocabulum est Planquena que nemoribus ipsius militis versus Sarcotas sunt contigua contentio verteretur tandem in me supra eadem contentione tam a milite quam a capitulo fuit taliter compromissum quod hincinde miles et capitulum sub pena centum marcharum meum se promiserunt arbitrium servaturos hoc tenore videlicet quod a bonis viris quibuscumque vellem et etiam ubicumque per confessionem eorum inquirerem tam super jure capituli quam jure militis veritatem et capitulo sive militi testes producere non liceret et in hunc modum de contentione premissa juxta meum beneplacitum ordinarem a nemoribus militis nemora capituli pro mea separans voluntate metasque divisuras utraque nemora quocumque vellem collocari faciens suam assignarem secundum metas easdem utrique partium portionem et sic divisis per me nemoribus et metatis nichil prorsus in portione partis alterius posset pars altera de cetero reclamare Hanc autem compromissionem et arbitrium meum miles fide corporaliter prestita servaturum bona fide firmiter se promisit Hugonem de Brissiaco Ranerium de Brissiaco Gaufridum de Codreto Gaufridum Bonum Amicum milites inde fide jussores a singulis fide data taliter interponens quod si stare compromissioni vel observare nollet arbitrium captionem Aurelianis tenerent fide jussores assiduam donec super centum marchis integre satisfactum esset capitulo vel arbitrium servaret Capitulum etiam eodem modo dilectos frates et concanonicos suos super observando similiter arbitrio meo fide jussores interposuit fide prestita singulorum scilicet Henricum archidiaconum Hamericum magistrum scolarum Garinum Pithverensem archipresbiterum Gervasium sacerdotem Ego igitur bona fide secundum compromissionis formam in ipso negotio procedens per omnia rei cognita veritate locis metas collocavi debitis lapides figens et cruces ligneas a nemoribus militis nemora capituli dividentes et in partem suam de dictis nemoribus utrique partium secundum metas positas assignavi Ut hoc autem notum maneat et stabile perseveret presentes litteras de consensu partium sigilli mei caractere communivi Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinto decimo mense martio