Charter Document - 04870163
| Charter Number: | 04870163 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Arbitration |
| Date: | 1213 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Manasses Dei gracia Aurelianensis episcopus arbiter electus sub pena sexaginta librarum super contencione que vertebatur inter decanum et capitulum ecclesie Beati Aniani ex una parte et dilectum filium Fulconem decanum Aurelianensem super eo videlicet quod decanus et capitulum Beati Aniani decanum Aurelianensem coram judicibus a domino papa delegatis traxerant in causam puta super eo quod idem decanus capellanum capelle Sancti Aniani excommunicaverat et eidem parochianos suos substraxerat quia inobediens ei extiterat Receptis testibus utriusque parte examinatis et attestationibus diligenter inspectis et privilegiis eorumdem decanum ab impetitione ipsorum absolvimus judicantes eum esse in possessione justiciandi sacerdotem et parochianos jure archidiaconali De succursu vero pronunciamus quod ille qui mittitur ad succurrendum presentandus est archidiacono si capitulum est in possessione ponendi succursum in ecclesia de Herbiliaco Et ut arbitrium nostrum memorie commendetur presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gracie MCC tertio decimo mense maio
