Charter Document - 04870158
Charter Number: | 04870158 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Paganus Aurelianensis subdecanus omnibus ad quos presentes littere pervenerint imperpetuum Universitati vestre notum facio quod cum super eo quod de Aurelianensi subdecanatu a felicis memorie Hugone quondam Aurelianensi episcopo factum et statutum fuerat inter venerabilem patrem Manassem Aurelianensem episcopum ex una parte et decanum et Aurelianense capitulum ex altera contentio verteretur ipse decanus et capitulum super ipsa contentione ejusdem episcopi se supposuerunt per omnia voluntati Cum autem ipsum subdecanatum in manu sua vacantem et liberum ipse teneret episcopus et tempore vacationis juxta bonorum virorum consilium ordinasset taliter de eodem quod prebendam que subdecanatui annexa semper extitit manutergii feodum in cena Domini vineam que dicitur Petrosellum pratorum arpenta duo ad villam sita que Marolium nominatur Vallem cum universis ad grangiam pertinentibus ab antiquo et nihil aliud retinuisset subdecanatui et universas res alias ubicunque positas que ad subdecanatum modis spectaverant quibuscunque integre capitulo contulisset ego nunc Aurelianensis subdecanus cui post ordinationem istam subdecanatum ipsum noscitur contulisse huic ordinationi non consentiens super subdecanatu contra capitulum movi postmodum questionem cujus questionis contentio per transactionem coram episcopo prenotato taliter est sopita Prebendam quam subdecanatui dixi semper annexum extitisse predictum in cena Domini manutergii feodum prefatam vineam quam dixi Petrosellum nuncupari memorata pratorum arpenta duo jus patronatus in ecclesia sancti Martini de Area et quidquid in ea ad jus pertinet patronatus necnon magnam in claustro ejusdem ecclesie justitiam salva tamen illa justitia capitulo que pertinet ad censivam Vallem cum universis ad grangiam pertinentibus ab antiquo et preterea universa que tam apud Vallem quam apud Capellam excepta tantummodo vini decima capitulum propria possidebat sive in fundo terre sive in decimis et terragio et in omni justicia et in censu et in relevationibus et in omni re et in omni jure excepta quoque tam bladi quam vini decima ad prebendam Johannis archidiaconi Belsie pertinente subdecanatus integre et quiete perpentualiter obtinebit ita tamen quod de propria vinea infra porprisiam suam ab antiquo sita decimam aliquam non persolvet ita etiam quod circa dignitatem nichil est penitus immutatum sed illesa prorsus et integra dignitas permanebit et ratione dignitatis in rebus per hanc transactionem subtractis subdecanatui nichil prorsus poterit vendicare Universa vero jura alia seu emolumenta ubicumque posita que ad subdecanatum modis quibuslibet spectaverunt vel etiam excogitari possunt aut poterunt spectavisse capitulo remanserunt integra et irrevocabiliter perpetua possidenda ita quod nullus de cetero subdecanus jus in eis aliquod reclamabit Ego igitur hanc transactionem in supradicti episcopi factam presentia juramento corporaliter prestito me promisi bona fide firmiter servaturum hoc statuto quod simile prestare tenebitur juramentum quisquis in ecclesia Sancte Crucis instituetur de cetero subdecanus Eandem etiam transactionem sepefatus approbavit episcopus et eam tam ad meam quam ad capituli voluntatem et petitionem sigilli sui karactere confirmavit Ego quoque ut ipsa transactio rata maneat et penitus inconcussa presentes litteras sigilli mei feci karactere roborari Actum anno gratie MCC terciodecimo