Charter Document - 04870157

Charter Document - 04870157


Charter Number: 04870157
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1212
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos dilecto et fideli nostro Manasserio Aurelianensi episcopo ejusque successoribus quittamus in perpetuum procurationes quas singulis annis habebamus apud Magdunum et apud Pithiveris pro sexaginta libris monete parisiensis usualis quas ipse reddere tenetur preposito nostro Aurelianensi singulis annis in festo Omnium Sanctorum Et ut hoc permaneat inconcussum presentem paginam sigilli nostri authoritate et regii nominis karactere inferius annotato precepimus roborari Actum Meleduni anno Domini MCCXII regni vero nostri anno xxxiii Astantibus in palatio nostro quorum supposita sunt nomina et signa Dapifero nullo S Guidonis buticularii S Bartholomei camerarii S Droconis constabularii Data vacante cancellaria