Charter Document - 04870155
Charter Number: | 04870155 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Fulco decanus et universum Aurelianense capitulum omnibus presentes litteras inspecturis notum facimus quod pro quodam hospite nostro Auberto nomine a prepositis domini regis capto et ab ipsis semel nobis reddito qui nec confessus nec [] nec in presenti captus fuit forisfacto in Aurelianensi civitate tulimus interdictum eo quod ipsum nobis secundo reddere vel recredere noluerunt Cum autem interdictum largo tempore durasset alter prepositorum nomine Rainaldus qui super reddendo vel recredendo hospite memorato requisitus fuerat ballivis domini regis scilicet Guilelmo Manerii et Guilelmo de Capella presentibus emendam pro interdicto nobis in capitulo nostro faciens fide jussores usque ad quadraginta libras interposuit pro emenda Nos igitur ob honorem et graciam regie majestatis prefato quantum potuimus peperimus Reinaldo viginti libras a prenotata emenda capientes de quibus a nobis est ordinatum prout ad honorem Sancte Crucis ecclesie credidimus expedire