Charter Document - 04870154

Charter Document - 04870154


Charter Number: 04870154
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Agreement
Date: 1210 - 1211
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum homines de terra Sancte Crucis Aurelianensis de Stampasio a capitulo ejusdem ecclesie talliati ad nos querimoniam deportassent quod canonici non possent eos talliare nisi nos ab eisdem canonicis exigamus sacramentum super hoc inquisitionem fieri fecimus et per juramenta legitimorum hominum tam militum quam servientium nobis plene constitit quod capitulum predictum homines de terra sua predicta potest talliare pro servicio nostro et pro expensis quas faciunt pro deffensione honorum suorum et terre ejusdem ecclesie et quando faciunt emptionem et pro domino papa Quia vero per juramenta legitimorum hominum super hoc plenius veritatem cognovimus volumus et concedimus ut predicto capitulo homines de terra sua prefata liceat supradictis de causis sine contradictione aliqua talliare Et ut perpetue stabilitatis robur obtineat sigilli nostri authoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam salvo servicio nostro confirmamus Actum Parisius anno incarnationis dominice MCCX regni nostri xxxii Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo S Guidonis buticularii S Bartholomei camerarii S Droconis constabularii Data vacante cancellaria