Charter Document - 04870153
Charter Number: | 04870153 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Manasses Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus in perpetuum Notum facimus universis presentibus pariter et futuris Aubertum militem quondam majorem Belsie Sancte Crucis majoriam suam quam habebat in eadem Belsia et omnia que ad eandem majoriam tam in reditibus quam proventibus et terra et hospitibus et rebus aliis omnibus pertinebant necnon et herbergagium de Rovreto cum rebus aliis quibuslibet quas Rovreti excepto feodo Petri de Meso militis possidebat capitulo Sancte Crucis Aurelianensis integre et libere possidenda perpetuo quitavisse ita quod in terra Sancte Crucis vel in ipsa majoria vel predictis rebus aliis ipse vel heredum suorum aliquis nichil omnino poterit de cetero reclamare hoc tamen excepto quod in nemoribus capituli Sarcotis proximis usuarium suum hoc tenore sibi detinuit quod nunquam hoc usuarium dividetur sed semper de possessore unico ad unicum deveniet successorem Si vero eadem nemora vendere capitulo placuerit nunquam ab Auberto vel ejus successoribus horum venditio nemorum poterit contradici sed transacto post peractam venditionem quinquennio ad usuarium suum sicut antea libere revertetur Nullo tamen die possessor usuarii amplius quam unam in illis nemoribus capiet quadrigatam Si etiam ad agriculturam ipsa nemora redigere capitulum voluerit nec id ipsum possessor usuarii prohibere poterit nec in terra cultui vel edificiis dedita aliquid vendicare Preter hec autem viginti solidos censuales qui pro terra arabili sita Echeliis annis singulis capitulo reddebantur et quicquid in eadem terra excepta minuta decima et justicia christianitatis habebat capitulum Auberto quitavit penitus sibi semper suisque successoribus obtinendum Villam etiam capituli que Vilerpions gallice nuncupatur et omnia que ibidem vel in ejusdem ville territorio tam in reditibus quam in hospitibus et rebus aliis habebat capitulum excepta tamen minuta decima et justicia christianitatis cum altaris panibus necnon et terram suam arabilem a defuncto Roberto de Mardeio collatam ecclesie Sancte Crucis cum herbergagio ad villam suam que Tryenayum appellatur Auberto suisque successoribus in perpetuum habenda eo modo dedit capitulum quod hec eadem cum censu et terra de Echeliis prenotata et prefatorum nemorum usuario in ligio successive tenebunt feodo et nomine capituli decano Sancte Crucis hominium inde facient sicut ligeitas noscitur postulare Ad hec notum facimus cum predictis quod ipsum Aubertum et uxorem ejus cum filiis et filiabus eorumdem natis et nascituris et tam omnem utriusque sexus progeniem que de patre suo defuncto Auberto noscitur descendisse quam universos eisdem lege matrimonii copulatos in rerum compensationem predictarum capitulum manumisit et eosdem a jugo totius servitutis absolvens concessit irrevocabiliter ipsos in perpetuum liberos permanere Pretereundum etiam non duximus Aubertum a capitulo pro quitatione predicta centum libras parisiensium cum pretaxatis rebus aliis recepisse Quod in nostra factum presentia ut notum permaneat et perpetuam obtineat firmitatem presentem paginam ad petitionem partium sigilli nostri caractere fecimus roborari Actum anno gratie MCC nono vigilia Purificationis gloriosissime Dei genitricis in generali capitulo