Charter Document - 04870152

Charter Document - 04870152


Charter Number: 04870152
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum inter nos ex una parte et Fulconem decanum et capitulum Sancte Crucis Aurelianensis ex altera super vico eorum qui Burgus novus dicitur contentio verteretur super hoc quod annis singulis talliam panis et vini necnon et omnem aliam prisiam sicut eam habemus in Aurelianensi civitate magnam quoque justitiam in eodem vico propriam reclamaremus predictis decano et capitulo contrarium asserentibus tandem in hunc modum fuit ipsa contentio terminata Nos panis et vini talliam in eodem vico singulis annis percipiemus omnemque prisiam sicut in Aurel[ianensi] civitate eam habemus in ipso vico similiter sumus habituri De magna vero illius vici justitia sic est compositum quod nobis et dicto capitulo communiter et equaliter remanebit ita quod ab assisiariis nostris qui pro tempore Aurelianenses tenebunt assisias et ab ipso capitulo serviens quidam annis singulis eligetur qui nobis et dicto capitulo eamdem fidelitatem faciet et tam nobis quam ipsi capitulo eodem modo per omnia super magna justitia exhibebit ita tamen quod ad illam justitiam manum non apponet aliquis alius et preter ipsum de ea nemo se penitus intromittet Sciendum preterea omnes redditus dicti vici et universam justitiam preter magnam predicto capitulo integre et libere perpetuo remansisse ita quod a nobis prorsus inde [nil] poterit reclamari Quod ut perpetuum robur obtineat sigilli nostri authoritate presentem paginam confirmamus Actum Aurelianis anno incarnationis dominice MCCIX mense novembri