Charter Document - 04870149
Charter Number: | 04870149 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Johanes archidiaconus Sancte Crucis Aurelianensis universis presentes litteras inspecturis notum fieri volumus quia contencio erat inter priorem de Vannis et presbiterum de Ida super oblationibus V festivitatum annalium in quibus prefatus prior quartam partem debebat habere Sed ut contencio de cetero penitus sopiretur prescripti prior et presbiter ita inter se composuerunt scilicet quod prior pro illis oblacionibus predictarum festivitatum XII solidos giemenses singulis annis habebit in tribus terminis persolvendos ad Pasca IIII solidos ad Assumptionem Beate Marie IIII solidos in Nativitate Domini IIII solidos Quod ut ratum permaneat presentem paginam sigilli nostri munimine decrevimus roborari Actum anno incarnationis dominice MCCVIII