Charter Document - 04870147
Charter Number: | 04870147 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Archambaudus dictus abbas de Oliveto omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus devenire quod ad preces dilecti nostri Johannis archidiaconi Aurelianensis coram ipso venimus apud Noem ubi domina Isabel uxor Johannis de Alona in nostra constituta presentia quitavit eidem archidiacono et ecclesie Sancte Crucis Aurelianensis in perpetuum minutam decimam de parrochia de Noem et oblationes ejusdem ecclesie et ejusdem ville super quibus diu versata fuerat contentio inter dictum archidiaconum et J de Alona virum ejus Fide etiam mediate et corporaliter prestita in manu sepedicti archidiaconi firmavit quod numquam ipsa vel alius per eam aut pro ea in predicta decima seu oblationibus aliquid reclamaret In cujus rei testimonium et memoriam tam ad dicti archidiaconi quam dicte domine petitionem presentem paginam scribi et sigilli nostri fecimus muniri anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo septimo