Charter Document - 04870146

Charter Document - 04870146


Charter Number: 04870146
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Manasses Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis imperpetuum Noverit universitas vestra quod Stephanus Huret et uxor ipsius in nostra presencia constituti forestariam nemoris capituli Sancte Crucis quod Planquenia muncupatur ipsi capitulo penitus quitaverunt eam nobis audientibus et videntibus resignantes Idem autem capitulum vineas suas sitas ad locum qui Lepus dicitur eis et eorum heredibus in excanbium ejusdem forestarie contulit perpetuo possidendas eodem Stephano in pristina servitute capituli remanente nullum tamen capitulo capitagium vel consuetudinem aliam soluturo set decem et octo denarios census pro vineis annis singulis in festo sancti Remigii reddituro Adjunctum est etiam quod cum pro forestaria noscatur capituli serviens extitisse erit pro vineis ejusdem serviens dum vineas possidebit Concessit autem ei capitulum ut de vendendis vineis liberam si voluerit habeat facultatem eas tamen alii quam capitulo nullatenus venditurus dum ipsas justo precio quod alius inde obtulerit capitulum voluerit comparare Hoc igitur excambium ipse Stephanus et uxor sua se firmiter servaturos fide corporaliter prestita promiserunt nichil penitus in prefata forestaria de cetero petituri Quod in nostra factum presencia ut notum et stabile perseveret presentem paginam litteris annotatam ad petitionem partium sigilli nostri testimonio fecimus communiri Actum anno gratie MCC septimo