Charter Document - 04870145
Charter Number: | 04870145 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus Aurelianensis ecclesie archidiaconus notum facio presentibus et futuris me tria arpenta vinearum et dimidium ad locum sita qui Archenaux nuncupatur et quinque aliarum vinearum quarteria ad locum sita qui Boyaus dicitur necnon et cameras meas versus Sanctum Victorem sitas altari beati Benedicti quod est in ecclesia Sancte Crucis ad usum cappellani quem ibidem institui et successorum ipsius in perpetuam elemosinam contulisse ita quod hujus institutionem capellani michi quamdiu vixero retinens ordinavi et volui ut post obitum meum capitulum Sancte Crucis semper ibidem libere instituat capellanum Ortum autem meum de Floriaco cum domo ipsius orti capitulo Sancte Crucis contuli perpetuo possidendum eo tenore videlicet quod de proventibus eorundem partitis equaliter in anniversario defuncti Hugonis avunculi mei quondam Aurelianensis archidiaconi et meo una medietas in anniversario vero patris mei et matris mee medietas reliqua dividetur Quia vero hec omnia de patrimonio conparaveram crucifixi eadem dignum duxi in elemosinam conferenda ne ipsum offenderem crucifixum si quod suum erat ad usus indebitos transferretur Quod ut ratum teneatur et notum permaneat presentem paginam sigilli mei caractere confirmavi Actum anno incarnationis dominice MCC quinto vigilia Natalis Domini