Charter Document - 04870143
Charter Number: | 04870143 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Fulco decanus et universum Sancte Crucis Aurelianensis capitulum Notum facimus presentibus et futuris quod dilectus frater et concanonicus Adam archidiaconus Sancti Petri Virorum decanus triginta quinque solidos quos de communi bursa capituli Sancti Petri annis percipiebat singulis eidem capitulo donavit et quitavit penitus perpetuo possidendos ita quod factum istud nulli penitus liceat aliquatenus revocare Hoc tamen addito quod quindecim solidi in ipsius anniversario decem canonicis quinque vero nutriciis annis singulis dividentur Nos autem ut hec ipsius donatio laudabilis et honesta rata teneatur et stabilis perseveret eam approbamus et volumus et presentem paginam in hujus rei testimonium sigilli nostri karactere roboramus Actum anno gracie MCC quinto