Charter Document - 04870140
Charter Number: | 04870140 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Fulco decanus et universum Sancte Crucis Aurelianensis capitulum notum facimus presentibus et futuris virum nobilem Galterium domini regis camerarium de licentia venerabilis patris ac domini Hugonis Aurelianensis episcopi necnon et de voluntate nostra pariter et assensu ecclesiam de Acheriis que infra murorum ambitum sita tam parrochianis omnibus gravis existere noscebatur quam sacerdoti introire volenti omnimodis importuna in locum alium extra muros videlicet transtulisse ubi presbiter et parrochiani liberum habeant introitum et accessum et jura parrochialia facile valeant adipisci Concessum autem fuit eidem Galterio ut primam partem ecclesie veteris sibi retineat in capellam partemque sibi diruere liceat alteram eam tamen a laicis immunem usibus cum omni mundicia servaturo Quicquid autem obventionum proveniet in capella semper ad presbiterum majoris ecclesie devolvetur Verum ne per translationem ecclesie detrimentum incurrat sacerdos aliquid dictus Galterius duos boni hibernagii ad mensuram Acheriarum modios annis percipiendos singulis et unum modium vini legitimi in vinea sua de Acheriis ad mensuram ejusdem loci habendum similiter annuatim et annis singulis in festo sancti percipiendos Remigii ipsi presbitero suisque successoribus in elemosinam contulit perpetuo possidendos Nobilis autem mulier uxor ejus Persoys nomine rem istam voluit et concessit et idipsum heredes ipsius Galterius et Guido et ipsorum uxores scilicet Margarita et Isabella voluerunt et assensum unanimiter prestiterunt Quod ut ratum teneatur et notum permaneat ad preces ipsius sigilli nostri karactere fecimus roborari Actum Aurelianis in capitulo nostro anno gratie MCC tercio mense novembris