Charter Document - 04870138
Charter Number: | 04870138 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Hugo Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus ad quos presentes littere pervenerint in perpetuum Perfecte dilectionis reddit judicium qui post vite presentis terminum illis quos sibi dum viverent honesta dilectio copulavit misericorditer suffragatur Unde tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod cum virum quondam venerabilem Jovinum magistrum scolarum Aurelianensium dilectione plenissima curaremus dum viveret amplexari volentes etiam amicicia quam viventi exhibuimus circa mortuum habundare quadraginta solidos annui redditus possidendos in perpetuum tam super terram quam super aquam quas a Galtero majore apud villam que Vetus Piveris appellatur noscimur comparasse ob ipsius Jovini remedium et salutem capitulo Sancte Crucis liberaliter assignamus canonicis qui celebrando ipsius anniversario intererunt dividendos statuentes quod annis singulis infra octavas Natalis Domini XL solidi persolvantur et de eis dicto solvendis termino tam terre quam aque serviens memorato fidelitatem capitulo facere teneatur Illud etiam silere nolumus quod post decessum Guidonis de Castellione canonici Sancte Crucis de proventu domus que defuncti magistri Gaufridi de Craceio fuerat X solidi in anniversario supradicti Jovini annis singulis sunt solvendi Quod ut ratum teneatur et notum permaneat presentem paginam litteris annotatam sigilli nostri caractere fecimus roborari Actum anno gratie M ducentesimo tercio