Charter Document - 04870131

Charter Document - 04870131


Charter Number: 04870131
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Hugo Dei gracia Aurelianensis episcopus omnibus in perpetuum Notum fieri volumus presenti scripto quod VII arpenta vinearum cum domo et torculari que sita sunt juxta stratam publicam apud Sanctum Mauximinum Aurelianensi donavimus ecclesie liberaliter in perpetuum habenda Verum ad preces nostras Aurelianense capitulum domum illam cum torculari et vineis Johanni et Manasse fratribus filiis karissime neptis mee Eustachie de Nantolio quamdiu vixerint concessit ita quod eidem capitulo XX solidos pro pensione et decima post decessum nostrum prefati fratres annuatim persolvent Ipsi tamen in tota vita nostra ab eisdem XX solidis absoluti existent et immunes Quod ut perpetua stabilitate perseveret presens scriptum nostri fecimus sigilli munimine roborari Actum anno M ducentesimo primo mense septembri