Charter Document - 04870130
Charter Number: | 04870130 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Hugo Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus in perpetuum Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod aquam Piveris Veteris que fuit quondam majoris Piverensis cujus videlicet aque medietatem emptionis titulo possidemus alteram vero medietatem pro XX libris pignore nobis tenemus obligatam Aurelianensi capitulo post decessum nostrum habendam concedimus in perpetuum et donamus ita quod quicquid de reditibus ejusdem aque vel proventibus dictum capitulum singulis annis percipiet hiis qui nostro intererunt anniversario integre distribuet annuatim Quod ut perpetua stabilitate perseveret presens scriptum nostri fecimus sigilli munimine roborari Actum anno gratie M ducentesimo primo mense septembri