Charter Document - 04870129
Charter Number: | 04870129 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Hugo Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus presentem paginam videntibus salutem in Domino Cum pie recordationis venerabilis pater ac domnus Henricus Aurelianensis episcopus in remedium anime sue ecclesie Aurelianensi XX libras parisiensium concessisset annis singulis in anniversario suo distribuendas super illos redditus quos ab Odone milite de Ruppe et Petro milite de Bullo emerat apud Bullum et super terras arabiles quas similiter emerat a majore Strepeti ipsis viginti libras assignans suo tamen successori reliquit optionem quod si mallet ipsos redditus apud Bullum et predictas terras arabiles habere eidem qui pro tempore succederet liceret episcopo XX libras supradictas in denariis obolorum Pentecostes Aurelianensi capilulo assignare Nos itaque qui memorato bone memorie H[enrico] episcopo licet indigni in ministerio pontificali successimus sepedictos redditus apud Bullum et terras apud Strepetum arabiles habere preeligentes Aurelianensi ecclesie XX libras in jamdicto anniversario distribuendas super denarios obolorum qui in Pentecoste solvuntur assignavimus sine contradictione et dilatione annuatim a capitulo recipiendas Quod ut perpetua stabilitate perseveret presens scriptum nostri fecimus sigilli munimine roborari Actum anno gratie M ducentesimo primo mense septembri