Charter Document - 04870128

Charter Document - 04870128


Charter Number: 04870128
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Hugo Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus in perpetuum A cognitione presentium volumus ad notitiam pervenire singulorum quod eas domos quas ab Odone de Rupibus emimus cum virgulto et appenditiis capitulo Aurelianensi concessimus Ipsum quoque capitulum karissimis nepotibus nostris Manasse et Hugoni fratribus domos et appenditia cum virgulto ad preces nostras benigne concessit sub annua pensione XX solidorum a predictis Manasse et Hugone post decessum nostrum annuatim capitulo solvendorum Ipsi tamen quamdiu nos vixerimus pensionem illam solvere non tenebuntur Quod ut perpetua stabilitate perseveret presens scriptum nostri fecimus sigilli munimine roborari Actum anno gratie M ducentesimo primo mense septembri