Charter Document - 04870125
Charter Number: | 04870125 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1200 - 1201 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
F[ulco] decanus et universum capitulum Aurelianense omnibus in Domino salutem Noverint universi presentes pariter et futuri quod rex voluit et in perpetuun concessit quod nullus campsor cambiat infra banlivam civitatis Aurelianis nisi campsor qui cambiet in mensa nommulariorum in claustro Sancte Crucis Aurelianis ante majorem ecclesiam nec etiam campsor aliquis cambiat aperta mensa nisi in claustro Sancte Crucis ante majorem ecclesiam preterquam in nundinis domini regis in quibus licebit eis aperta mensa cambire Hanc autem consuetudinem in perpetuum tenendam concessit sub hac forma quod campsores reddent et singulis annis propter hoc X libras in nundinis suis Aurelianis proximis ante festum Omnium Sanctorum et preter hoc C solidos pro monetagio ei reddent singulis annis ad Pascha et hoc ipsi campsores concesserunt quod singulis annis pro pauctionibus istis reddent et illas decem libras in predictis nundinis et C solidos pro monetagio ad Pascha et nisi predicto termino predictas X libras persolverent nec ecclesia Sancte Crucis Aurelianensis nec campsores eum de cetero possent convenire quin eos traheret ad cambiendum ubicumque vellet Actum apud Capellan anno gratie MCC regni sui XXII Quod ut perpetuum robur obtineat sigilli nostri munimine fecimus roborari