Charter Document - 04870121
Charter Number: | 04870121 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Willelmus abbas de Virsione totusque conventus tam presentibus quam futuris notum fieri volumus quod venerabili amico nostro Johanni Aurelianensi archidiacono obtinere in perpetuum concedimus et ipsius successoribus omnes oblationes quas in altari de Noem capiebamus quas ex dono Gimonis quondam nostri redditi et apud nos sepulti et ex dono Petri de Oliveto fratris ejus obtinebamus Ut autem hec nostra concessio perpetuam sortiatur stabilitatem presens scriptum inde fieri et sigilli nostri munimine voluimus roborari Actum anno gratie MCXC nono