Charter Document - 04870118

Charter Document - 04870118


Charter Number: 04870118
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex universis ad quos presentes littere pervenerint salutem Noveritis quia volumus quod terra de Gervasia et domus ejusdem loci post decessum karissimi consanguinei nostri Henrici venerabilis Aurelianensis episcopi ad capitulum Sancte Crucis redeant sicut in litteris eorumdem episcopi et capituli continetur cum ipsum capitulum eidem episcopo hec ad vitam suam tantum habenda concesserit sicut ex assertione ejusdem episcopi didicimus Actum Parisius anno Domini MC nonagesimo septimo mense junio