Charter Document - 04870117

Charter Document - 04870117


Charter Number: 04870117
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1196
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Henricus Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus in perpetuum Quum ea que geruntur annorum inveterata curriculis evanescunt consulte agitur si que sollempniter aguntur litterarum memorie commendentur ne quorum memoriam humana fragilitas diutius exstare non patitur tractu temporis in recidive contentionis scrupulum relabantur Ea propter a cognitione presentium volumus pervenire ad notitiam futurorum quod in remedium anime nostre ecclesie victoriosissime et salutifere Crucis XX libras singulis annis in die anniversarii nostri distribuendas concessimus ita quod C solidi nutritiis reliqui canonicis qui obsequio intererunt dividentur Has autem XXti libras super redditus illos quos ab Odone milite de Ruppe et Petro milite de Bullo emimus apud Bullum et super terras arabiles quas a majore Strepeti similiter emimus assignavimus ea conditione ut si successor episcopus predicta que propriis sumptibus acquisivimus habere voluerit predictas XXti libras ad denarios obolarum qui in Pentechoste solvuntur et in calice ecclesie assignabit Sin autem ecclesia omnia predicta habebit omnes obventiones que ex eis provenient eis qui anniversario nostro intererunt sicut pretaxatum est dis tributura Ut autem hoc inconcussum permaneat et perpetuam obtineat stabilitatem presentem paginam sigilli nostri fecimus munimine roborari Actum anno incarnati Verbi MCXCVI