Charter Document - 04870115

Charter Document - 04870115


Charter Number: 04870115
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1195
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Manerius de Stampis et Hugo de Gravella et Ansellus de Buissiaco et Milo de Amorvilla per sacramentum suum testificati sunt ex mandato nostro quod homines in territorio Sancte Crucis Aurelianensis in Stampesio manentes sunt homines Sancte Crucis de corpore singuli reddentes annuatim quatuor denarios de capite suo exceptis quatuor quorum duo manent apud Forestam Philippus et Bernardus et apud Mesnil Giraudi item et in riparia de Ulmeto Basconis Quia vero cognovimus per sacramentum et testimonium predictorum militum rei veritatem se ita habere nolentes quod calumpnia deinceps aliqua oriatur super illis hominibus Sancte Crucis volumus ut ecclesia habeat eos firmiter sicut homines suos de corpore sine contradictione sine placito et sine campo et sine duello Quod ut perpetuam et inconcussam obtineat stabilitatem sigilli nostri authoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam precepimus confirmari Actum Aneti anno incarnati Verbi MCLXXXXV regni nostri anno XVI Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Droconis constabularii Data vacante cancellaria