Charter Document - 04870114
Charter Number: | 04870114 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
H[ugo] decanus Sancte Crucis et universum capitulum omnibus in perpetuum Ut in nostris gesta temporibus robur perpetue stabilitatis obtineant et memoriam nosciture posteritatis attingant consilio provisum est res sollempniter gestas sigillatis apicibus perhennari Eapropter ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum dilecto in Christo fratri et concanonico nostro Odoni de Chanteleu domos nostras claustrales que fuerunt Giraudi de Lueniaco dedissemus insuper ut idem Odo ad refectionem domorum illarum que manum meliorationis inevitabiliter requirebant strenue laboraret ipsi unanimi et concordi voluntate concessimus atque promisimus quod quicquid ipso cedente vel decedente de eisdem domibus habere poterimus pensionis recurrente vocationis ejus die canonicis qui anniversario ejus intererunt fideliter distribuere satagemus Ne ergo series hujus nostre concessionis oblivione depereat vel quod absit malignitate mutetur eam ut perpetua stabilitate perduret litterarum sigilli presentis patrocinio confirmamus Actum anno Verbi incarnati MCXCV